BBAW

Indices

Inscriptiones Latinae antiquissimae ad C. Caesaris mortem (CIL I² 2, 1–4) — Quibus locis tituli reperti asservati sint testibus adiectis

excussit Hans Krummrey

Ut adiuvarem eos, qui editionem tertiam partis posterioris voluminis I Corporis Inscriptionum Latinarum praeparant, ad rem pertinere visum est indices editionis alterae replere. Indices quidem fasciculi 1et 2 coniunctos et fasciculi 3 separatum a. 1931 et 1943 Ernestus Lommatzsch edidit, sed index fasciculi 4 adhuc defuit. Ex quo tempore omnes tituli in fasc. 1–4 editi indicibus coniunctis inditi sunt, ut ederentur. Quorum indicum nunc ad finem perductae sunt quaestiones A (quibus locis tituli reperti sint), B (quibus locis tituli asserventur vel asservati sint), C (qui homines in parte B nominati titulos legerint et quorum in aedibus hortis collectio- nibus tituli asserventur vel asservati sint). Quem indicem tripertitum Nora Unger in collectionem datorum ita convertit, ut ope eius in interrete multiplici ratione quaeri possit. Quo indice principio solum confecto, ut typis exscriberetur, nunc ad multas res revocatur, quibus et is, qui albo visifico utitur, adiuvatur. Id quidem etiam, quod loca delecta provinciarum aut rerum publicarum huius aetatis aut quadratorum atlantis q. d. Atlas of the Greek and Roman World, edited by Richard J. A. Talbert a. 2000 vocare potes, et ei, qui editioni tertiae operam dant, sine dubio laudabunt et comprobabunt.

Manfredo G. Schmidt, redactori Corporis, gratiam habeo, qui studiis meis adiumento fuerit, imprimis eo, quod permiserit, ut museo vetere longius uterer. Gratias ago Norae Unger pro opera sua memoratu digna eodem modo atque collegae Marco Dohnicht, qui me instruxerit consiliis idoneis, ut machinae computatoriae ope indices conficerem, et communicaverit cum me de multis quaestionibus ad indices spectantibus. Gratissimum mihi est, quod Elise Walther explanationes omnes in Britannicam linguam convertit.

Certis temporibus hic index colitur, ut vitia et argumenti et artis excludantur; textus autem, quem ante oculos habes, est conceptio 1.0. De quaestionibus vel adnotationibus te refer, quaeso, ad CIL.

[nach oben]

Republikanische Inschriften (CIL I² 2, 4)

Zu den Teilen des Corpus Inscriptionum Latinarum, die bisher nicht durch Indizes erschlossen sind, gehört der 4. Faszikel von CIL I² Pars 2, das jüngste Supplement zu den Inschriften aus republikanischer Zeit, das nach dem Tode seines Verfassers, Attilio Degrassi, im Jahre 1986 veröffentlicht wurde. Nunmehr liegt zu diesen Inschriften ein sogenannter Key-Word-in-Context-Index (KWIC-Index) vor. Er ist bisher ungedruckt und steht nur an dieser Stelle zur Verfügung.

Die Indices zu CIL I² 1 und CIL I² 2, 1–3 liegen gedruckt vor.

[nach oben]

Meilensteininschriften (CIL XVII 4, 1)

Die Indices zu CIL XVII 2 liegen gedruckt vor.

[nach oben]